De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium ; omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula ; parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus gemmis inter se propinaverint.

Video uniones non singulos singulis auribus comparatos ; iam enim exercitatae aures oneri ferundo sunt ; iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.

Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit. Hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.

" Quid agis, avaritia ? Quot rerum caritate

aurum tuum victum est ! Omnia ista, quae rettuli, in maiore honore pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.

At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit. Video ferrum ex isdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset aut pretium.

Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, in quo errorem oculorum animus subsequi possit. Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina ?

"Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit : quid sunt istae tabellae, quid computationes et venale tempus et sanguinulentae centesimae ? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia.

O miserum, si quem delectat

patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !