De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit : " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est.

" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.

Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata ; in iis observari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : tamen a sacris profana discerni; non omnia licere in angulo,

cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit : opinio illum nostra ac sua obligat poenae.