De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem : " Haec omnia mea sunt ! " Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.
" Hoc ipsum," inquis, " volui! teneo te ! Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur ; atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia ; ergo nemo quicquam donare amico potest ; donat enim illi communia."
Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et adsignatum est. Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem
suum. Itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec donare illi de suo dicimur ; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ; et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino quaeque censetur ; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamvis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei.
Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.
Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.