De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti,

gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus.

Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.

Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.