De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ? Alius libidine insanit, alius abdomini servit ; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat ; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam[*]( dicam added by Gertz. ) in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem ?
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur : audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi
posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris ?Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre1 videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur ; soluta legibus scelera sunt ; ne religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam.
Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit ; hic effringit, hic transilit ; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit; hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat ; nemo non fert aliquid ex altero. In hae aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem !