De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Numquam ne querens quidem dicam : eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio, convicium est ; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare : si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum. Ille in vicem dicat : " Quidni merueris ? Eiectum litore, egentem excepisti."

"Sed nihil," inquit, " proficimus ; dissimulat, oblitus est : quid facere debeam ? " Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.

Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet ; numquam in has voces iniuria impellat : " Vellem, non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat ; semper illum paenitebit

, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.