De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.

Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ?

" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.

Aristippus aliquando delectatus unguento : " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt." Item dicendum est :

" Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.

Numquam ne querens quidem dicam : eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio, convicium est ; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare : si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum. Ille in vicem dicat : " Quidni merueris ? Eiectum litore, egentem excepisti."