De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.

Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo filium eius infantem ;

quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ? Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria eius instruitur ; militem et arma non suggeram.