De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : " Habeo," ille respondeat : " Debeo.

" In omni quaestione propositum sit nobis

bonum publicum ; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?

tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam ; satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes ;

hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias hoc nec testeris ; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit ; illi, quia bonus est, huic, quia malus.