De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum Romanorum sunt ; in illis tamen meus fit proprius locus, quem occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quaedam quorundam sub certa condicione sunt.

Habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum, ut spectem ; propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.

Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis, sed illius proprium est, qui tenet ; uti iis illo nolente non possum. " Derides me," inquis ; " si, quod amici est, meum est, liceat mihi vendere." Non licet ; nam nec equestria, et

tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.

Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius ; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.

---accepi, sed certe non minus. Ne traham longius, beneficium maius esse non potest ; ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.