De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si animus fortuita contempsit, si se supra

metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa, planum putat ; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios : subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."

Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.

Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum. Hac regula vitae opera distribuat; ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque

mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet. Dicat sibi ipse : " Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium ministerio veniens, exitu foeda.