De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo : In manibus terrae ; non hic te carmine longo atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim ; boni tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit.

Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.

Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae

teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.