De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.

Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere

rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit : contra me voluit.

Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ?

Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.