De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur ; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit,

tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam.

In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur ; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto. Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur.

Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.

Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam. Videris mihi dicere : Quo tantum mihi dexter abis ? Huc derige cursum, litus ama. Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit;

quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.