De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Saepe, inquam, beneficium manet nec debetur ; si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.

Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio ; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam : alter ab altero absolvitur. Cum dicimus :

" Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare ; quidni ? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.