De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait :

" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec dis audientibus : " Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."

Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum.

Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non

vis ? Quare obligatum moleste te[*]( te added by Gruter. ) fers ? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?

Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse ; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.