De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur.

Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum

tam nota sunt vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet ! Quam pauca, quae facere coram teste possimus !