De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ; exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare.

Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet ; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet pervenire, quod est pessimae voluntatis.

" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est ! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris : " Quando isto carebo ? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius

est ; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.

Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris ; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis ? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret !

Quis pium dicet Aenean, si patriam capi voluerit, ut captivitati patrem eripiat ? Quis Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis ?

Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit ; nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Gravissima infamia est medici opus quaerere ; multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.

Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo

simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.

Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia, brevi futurum, ut omnes exules reverterentur : " Quid tibi," inquit, " mali feci, ut mihi peiorem reditum quam exitum optares ? Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat ! " Non est istud exilium, cuius neminem non magis quam damnatum pudet.