De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum memorem accepti beneficii approbent.

An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur ; quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur

, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.

Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.

Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat ? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat ?

Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.

" Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas mergere

, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.

Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !