De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;

nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt,

ut per nos prosint sibi ; quid enim nos conferre illis possumus ?

" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle ;

immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas :

" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.