De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.

" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;

nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt,

ut per nos prosint sibi ; quid enim nos conferre illis possumus ?

" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle ;

immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas :

" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.

" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat : Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo

certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle ?

" Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis : " Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.