De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo ? Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.

" Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo ?

" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ? " Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat ;

noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ?