De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere : ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.

Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ; hoc cum factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.

Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis

eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium.

Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo ? Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.