De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.

Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;

alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus."

Voluntas est, quae apud nos ponit officium ; cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit ; parum est profuisse,

nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.