De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ? "

Dicam. Puta te ingratum esse : non perit beneficium

, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle : apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das, dando accipis.

" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.

Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.