De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit ; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum " debere " non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat ?

Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit se : iniuriarum cum quo agat, non habet ; adligavit et clusit : de vi non tenetur ; beneficium sibi dedit : danti protinus reddidit.

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ? "

Dicam. Puta te ingratum esse : non perit beneficium

, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle : apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das, dando accipis.

" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.

Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.