De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed iam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua ; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta ; iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis

lucem suam libere mittet."

Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum regnare vetuisset ? Parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo hoc Socrates dixit ? Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe ; dixit se nolle beneficia ab eo accipere, cui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere, quae nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. Dicet aliquis : " Negasset, si vellet.

" Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari volentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis an accipere a rege ; in aequo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri. Vis scire, quid vere voluerit ? Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit !

Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci. Quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium ; manifestum enim fuisset non esse turpe a se ipsum vinci.