De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, eum a nullo sit ? Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris.

Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interveniet aliquid

extrinsecus, quod prohibeat. Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.

Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo se beneficiis victum. Non est, quod nimius animi Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a[*]( a commonly added. ) Thraciae angulo porrectum usque ad litus incogniti maris iudicet. Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est, Quidni victus sit illo die, quo homo super mensuram iam humanae superbiae tumens vidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere ?