De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos ; et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum. In beneficiis idem est.

Plura aliquis accepit, maiora, frequentiora ; non tamen victus est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes ; si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.

Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre : si, quem rebus non potest, animo aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum ; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas ;

tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi aut leviter armati.

Nemo itaque beneficiis vincitur, quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi.

Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis continguntur ; quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus.