De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus ; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret.

Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est.

Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus ; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux detrahendus.

Opertis oculis inest acies, sed sine usu ; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre

offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.