De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cum dixisset Caesar : " Quidni meminerim ? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito,[*]( nisi commilito editors : manibus milito O. gratus possit offendi nec added by Haase, ) homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset "—, " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ? " Caesar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse,

et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret :

" Tu utique ille non es." " Merito/' inquit, " Caesar, me non adgnoscis ; nam cum hoc factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces ; machaera enim Hispana divisa est." Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.

Quid ergo ? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere ? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.