De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus ; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.

Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt ; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus. " Noli munus tuum in iniuriam vertere ; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si ignoro, quid desideres ? Quid,

si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi ? Ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes, antequam temptes ?

Quare properas et beneficium et amicum perdere ? Unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? Experire." Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.

Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur. " Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse te circa Sucronem ?" Cum Caesar meminisse se dixisset : " Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse ? "