De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ; voluntas ipsa rectum petens laudanda est,

etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus.

Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.

Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim succumbet, numquam renuntiabit ; ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.

Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio. Cursor cretam prior contigit ; velocitate illum, non animo antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex

nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis.

Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos ; et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum. In beneficiis idem est.

Plura aliquis accepit, maiora, frequentiora ; non tamen victus est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes ; si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.

Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre : si, quem rebus non potest, animo aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum ; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas ;

tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi aut leviter armati.