De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis ; beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium ; si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid, non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet ; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est.

Nam illud finiri non potest : si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare ? Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.

Illud solet quaeri: " Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum non perisse moleste laturus est." Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.

" Beneficium,"

inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur ? " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat ; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat.