De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ingratus ipse Pompei hostis ac victor ; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant. Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae ; quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt ; hic gladium cito condidit, numquam posuit.

Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius in provincias et imperia dimisit ; patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !

Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est.

Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit;

exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset; Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere ; Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.

Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt[*]( Ingrati sunt added by Gertz ; omitted by Hosius. ) tantum ? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice : et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris ; ignosce illis, omnes insaniunt.