De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.

Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset.

" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem ; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat.

" Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus est quisquam, cum a[*]( a added by Haupt. ) malo dari beneficium non possit ? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur ; qui[*]( qui added by Gertz. ) accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.

Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve.

Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.