De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dicitur nemo ingratus esse ; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus,---ingratus est.

" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus.

" Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Malo viro beneficium nemo dare potest. Bonus beneficium reddit, malus non accipit ; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo, et hoc inane nomen."[*]( nomen added by Erasmus ; omitted by Hosius. )

Unum est apud nos bonum, honestum. Id pervenire ad malum non potest ; desinet enim malus esse, si ad illum virtus intraverit ; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur.

Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.