De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Beneficium est, quod quis non sua causa

dat, sed eius, cui dat ; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.

Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus. Dicis me abesse ab eo, qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.

Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris ? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.

Dicitur nemo ingratus esse ; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus,---ingratus est.

" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus.