De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a

quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest ? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam refert sibi, sibi[*]( sibi added by Haase. ) prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret ?

"Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus ; dicimus autem : ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem.' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.

Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi ; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit ; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In[*]( Hosius after Haupt posits a hiatus before in. )

beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat.