De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia ; quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec tamen perdit operam.

Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit. Neminem umquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum aestimatorem ; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur ; paratus es, ne quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere.

Ipse

usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur. Nam fere secuntur beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet.

Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere : propositum optimi viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet ; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.