De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?

Nonne, si gratus es, dices :

Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.