De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium ? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis ; tot metalla deus[*]( deus added by Hosius. ) defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ; argenti, aeris,

ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium ?

Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse ?

Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?