De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Aliquando et non reddam beneficium, cum possim. Quando ? Si plus mihi detracturus ero quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris ; et, ut breviter, qui nimis cupit solvere, invitus debet ; qui invitus debet, ingratus est.

In prioribus libris videbar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, quemadmodum accipiendum ; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non servio materiae, sed indulgeo, quae, quo ducit, sequenda est, non quo invitat ; subinde enim nascetur, quo lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum quam necessarium.

Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia ; quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec tamen perdit operam.

Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit. Neminem umquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum aestimatorem ; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur ; paratus es, ne quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere.