De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.

Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.

Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in

petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis praetulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?

Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?

Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus ; quomodo illae id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic magnos viros genuit : dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit.