De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ;

quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt.

Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur.

Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.

In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.