De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant ; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est ; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.

Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.

Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit ; hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant.

Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus :

habet enim omnia nequitiae semina ; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit. Huic ergo beneficium non dabo.

Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.