De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos !

" Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis beneficia ; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur.

Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ; stultus etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret : ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.

Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium vir bonus ; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in

hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.

Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant ; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est ; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.

Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.