De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.

Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur ? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !

Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant ; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista

sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.

Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos !

" Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis beneficia ; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur.

Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ; stultus etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret : ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.