De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.

Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare verearis ; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia est ; in medio intervallo huius et alterius caeli desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri curiosus.