De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc[*]( hoc O : haec M, Hosius. )

morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ; hoc[*]( hoc O: haec M, Hosius. ) fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare.

Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.